1343
84 BERNAR. TREV.
secè & essentialiter, tanquam pars realis me¬
talli censeatur, & aliud corruptioni tribuatur.
Sed est in qualibet specie metallica aequè vt
in auro vel argenro simplex & vnicum sul¬
phur: quod dicitur argentum viuum de com¬
positione prima mercuriali, sicut declaratum
iam est in generatione auri. Quoniam sul¬
phur & argentum viuum tantummodo sunt
quatuor elementa in ipso mercurio, sic aut sic
proportionabiliter disposita, vt requirit haec
vel illa species metallica. Illud autem quod
existimatur sulphur secundum, & abijcien¬
dum est quaedam scoria & faex metallorum
in coagulatione mercurij contracta, siue quę¬
dam superfluitas quae immunda & impura
in mercurij digestione ad metalli formam non
sustinuit congelationem: quia non erat de na¬
tura homogenea & proportionali mercurij
apta coagulari & digeri in metallum. Hanc
autem scoriam quidam philosophi appella¬
uerunt sulphur combustibile, quia in exami¬
ne metallorum non potest subsistere, sed eua¬
nescit, aut in faecem secernitur. Et hoc addu¬
cam exemplum: Sanguis in sensitiuis, & hu¬
mor in vegetabilibus in coagulatione alias &
alias sustinuerunt partes: quia quaedàm par¬
tes sanguinis carneae sunt proportionis, & i¬
deò inspissari possunt & verti in carnem, &
carnis retinent vniformitatem, & carnis no¬
men