1343
92 BERNAR. TREV.
elementa insunt potentia tantùm siue actiua
siue passiua, reliqua verò insunt actu. Sed in
lapide philosophico, qui est aurum, cum sit
anaticum opus naturae, omnia elementa qua¬
tuor actiua & passiua insunt actu & in aequa¬
li proportione permanentia. Aureitas enim
non est aliud, quàm quatuor elementa anati¬
zata, non tamen quòd forma & materia illa
anatica dicantur, sed potentia & actus, hoc
est: non sunt anatica & adaequata quantitate
scilicet, sed qualitate: propterea quòd actiuum
non excedit passiuum in agendo, nec contrà
passiuum excedit idem actiuum in plus pa¬
tiendo: quoniam aequa proportio mensura¬
rum est in auro, seu medicina nostra, duplex
calidum, duplex humidum, duplex frigidum,
duplex siccum, & omnia insunt actu actionis
& passionis, scilicet ignis, aer, aqua, & terra:
vt iam prius dictum est. Haec autem omnia
dicuntur anatica, & adaequata qualitate &
non quantitate, quia sunt aequè actiua & pas¬
siua, & ideo durabiliter in auro permanentia.
Quia in eo passiuum permanenter consistit
in actiuo: & contrà, pas siuum non insurgit in
actiuum. Nec oportet vt sint anatica quanti¬
tate, id est, vt tantundem sit de materia ignis,
quantum de materia terrae. Quia tunc ignis
praeter sui qualitatem esset vbique non adę¬
quatae actiuitatis cum terra passiua, sed lon¬
gè ma¬