1343
DE TRANSM. METAL. 93
gè maioris. Quare in auro est multò magis
de elemento grauiori & passiuiori, materia
scilicet, & non qualitate; quàm de leuiori &
actuiori, id est, quantitate. in eo maior est ter¬
rae quantitas, quàm aquae: & maior quanti¬
tas aquae, quàm aeris: & maior aeris, quàm i¬
gnis. Propterea omnium metallorum est gra
uissimùm. In hac tamen inaequali propor¬
tio ne quantitatis, est aequalis & anatica pro¬
portio qualitatum, calidi, sicci, humidi & fri¬
gidi: quia quodlibet horum est in auro, vt iam
prius dictum est. Cuius causa ponderis est
permanentia soliditatis terrae & aquae, &
solutio aquae homogeneae cum terra: quia
aqua soluit terram homogeneam. Item
causa ponderis; est intrinseca eorum per mi¬
nima permixtio: quia aqua non patitur ter¬
ram poros habere, tam in auro quàm in ar¬
gento viuo: quod aliter est in reliquis metal¬
lis, in quorum congelatione propter scoriam
à mercuriositate seu mercurij natura reiectam
& heterogeneam eisdem metallis permix¬
tam, pori insensibiliter fiunt: vnde superue¬
nit leuitas, quae non est aliud quàm absen¬
tia materię: & eiusdem porositas vt grauitas.
non est aliud quàm solida appositio materię.
Quare si aequali quantitate commensuratiua
tantùm esset de materia ignis soliditate, quan¬
tum de materia terrae, ignis tanti esset pon¬