1343
DE TRANSM. METAL. 95
rum dicta intelligere ad naturae possibilita¬
tem, & non ad sonum verborum. Illi enim
hanc sacram artem & abditam, eiusque secreta
sub similitudinibus, fabulis, aenigmatibus, &
verbis obscuris tractauerunt, & data opera
occuluerunt, ne indoctis, impijs, & indignis
patefieret. Demùm, vt ad alia tuę epistolae ca¬
pita progrediar, lapidis tui artificium ex au¬
ro quidem factum, intellexi, sed ex scriptis
tuis animo conprehendere non possum: quia¬
non praescribis primam illius compositionis
originem. Proinde dissusius de ipso pertra¬
ctare non est opus, donec apertius compo¬
sitionem & operationem edocueris. Ne¬
que verò Elixir, aut lapidem philosophi¬
cum consistere existimo ex signis in eo ap¬
parentibus, atque ex proprietatibus nutri¬
tiuae vegetationis flammae, quas sibi attribu¬
is, vt ex iam dictis apertè ostensum est. Quan¬
do uerò opus tuum ac donum tanti secreti ad
me missum accepi, tuum erga me studium
vno animo, tuamque in me fiduciam, ac im¬
meritò, cognoui. Quapropter ipsum lapidem
amicitiae tuae gratia mihi conseruo, & vt gra¬
tissimum donum custodio, plura de illo ad te
quando apertius declaraueris, scripturus.
Quòd autem dicis in lapide tuo esse tria: cor¬
pus, spiritum, & animam (quod tibi tanquam
exper¬