1343
106 BERNAR. TREV.
lè aut ambiguè tractasse contingit in natura
veritate. Vt notatur Arnaldus de Villa noua
dixisse, libro, quem Rosarium nominauit, quòd
Mercurius crudus, id est, argentum viuum
quod sua natura est frigidum & humidum,
per sublimationem efficitur calidum & sic¬
cum. Deinde per reuiuificationem fit cali¬
dum & humidum simile complexioni hu¬
manae. Quid ergo, inquis, mirum erit, si con¬
iungatur cum Sole, vtique effici Solis natu¬
rae. Est enim Mercurius conuersibilis natu¬
rae, sicut coelestis Mercurius, qui talis est, qua¬
lis est ille planeta cum quo in coelo coniun¬
gitur. Ille enim Arnaldus, licet in alijs scien¬
tijs fuerit reuerendus doctor & ingeniosus:
in hac tamen arte fortè experimenta sine cau¬
sarum doctrina tractauit. Quod autem in pri¬
ma purgatione, spiritum crudum à minori¬
hus mineralibus salsuginosis: sublimari dicit,
& quòd ipse Mercurius, qui sua natura frigi¬
dus est & humidus, efficitur puluis natura ca¬
lidus & siccus, vt ait, nihil tamen operi nostro
philosophico prodest. Sit ita verò, quod ex
Mercurio talem faciat puluerem qualem di¬
cit, vtpote per sublimationem à salsuginosis
exiccatum & calidum. Illae tamen purgatio¬
nes vanae sunt & impertinentes, imino noci¬
uae ad opus nostrum perficiendum. Quando
etsi minora mineralia communicant cum me¬
tallis