1343
DE TRANSM. METAL. 107
tallis natura, non tamen specie & proportio¬
ne. Sunt enim maiora & minora mineralia
de natiuitate seu impositione subterranea, v¬
nius & eiusdem impositionis vniuersaliter, &
ideò eiusdem naturae: differunt tamen pro¬
portione, qualitate & specie, seu forma. Qua¬
re si Mercurius cum ipsis minoribus minera¬
libus destillatus fuerit & exiceatus, tunc con¬
funditur & disproportionatur eius intrinse¬
ca natura, & prohibetur, & inutilis est ad ef¬
fectum spermatis foeminini, & inualidus effi¬
citur ad opus metallorum. Quàm citò enim
vertitur in speciem pulueris praeterquàm à
suo corpore Solis vel Lunae, tam citò exicca¬
tionem recipit operi philosophico inutilem.
Non tamen improbo, quin possit & debeat
scoriosus & immundus Mercurius per sim¬
plex sal semel aut pluries secundum expe¬
rientiam philosophicam debitam sublimari
seu purgari, ad scoriam & immunditiam ex¬
teriorem mineralem amouendam, manenteta¬
men illaesa semper mercurij fluxibilitate, seu
humido radicali.i.mercuriositate stante incor¬
rupta, quae est ex proportione naturali eius.
Oportet.n.speciem mercurialem & formam in ta¬
li opere manere incorruptam, sicut iam prius di¬
ctum est: nec debet in puluerem exiccatum eius for¬
ma extrinseca deduci. Quoniam species extrin¬
sęca corrupta ostendit intrinsecam eius naturam