1343
118 SCALA
vertantur in naturam aeris, per leuigatio¬
nem leuitatis. Deinde potes facere coniun¬
ctionem masculi cum foemina, vt inter se gi¬
gnant filium ignis, qui tantus est amore om¬
nium philpsophorum. Et si me bene intelli¬
gis, hîc iacet tota nostra philosophia. Et
hîc notandum, quòd in occulto nostri lapi¬
dis est caliditas & siccitas, & in manifesto fri¬
giditas & humiditas: quare oportet eius ma¬
nifestum occultare, & eius occultum mani¬
festare: eò quòd caliditas quae est in occulto,
est elementum, oleum quoque est siccum.
Hoc enim siccum figit, quoniam siccitas i¬
gnis tingit. Illud autem quod est in mani¬
festo, est frigiditas & humiditas. Oportet er¬
go habere proportionem inter ista, vt frigidi¬
tas & humiditas sint contemperata calidita¬
ti & siccitati, ita vt non fugiant ab igne.
Fac ergo vt humiditas & frigiditas recipiant
caliditatem & siccitatem, quae erant in occul¬
to, vt fiant substantia vna. Illa quidem frigi¬
ditas & humiditas est fumus aquosus & ad¬
ustiuus, qui corrumpit & parit nigredinem,
& ille lapis est alterius virtutis & naturae in
occulto, & alterius in manifesto: sed in
integra commixtione est eiusdem virtutis &
naturae: & sic mutatur species in corpus no¬
bilissimum. Deinde fit currens vt oleum,
quod est tinctura viua, multiplicatiua, con¬
solida¬