1343
128 SCALA
ctatus iste sufficiat, & proficiat: Dico quòd i¬
gnis huius operis intrans, est sicut calor solis
in mundo maiori. Sol verò tempore Veris est
moderatus & leuis in calore: aliter verò her¬
bae quae tenerę sunt arefierent, & fructus nullate¬
nus perferrent. Est autem iste calor intrans plan¬
tas, donec paulatim crescant, & quantò plus cre¬
scunt, tantò magis calor solis gradatim quoti¬
die crescit & augetur, quousque segetes dealban¬
tur, & finito Vere, incipit aestas: & quia tunc
sol fortior est: deinde fortissimus vsque ad fi¬
nem Léonis, donec omnia suam debitam re¬
cipiant formam & perfectionem. Et bene¬
dictus Deus haec sua sapientia mirabiliter or¬
dinauit. Simili ergo modo iste lapis regen¬
dus est. Dicunt enim quidam, quòd calor
primi regiminis debet esse sicut gallinae cu¬
bantis oua sua ad pullos, procreandos. Alij
autem dicunt, quòd debet esse sicut calor na¬
turalis digerens cibum, & nutriens corpus: à¬
lij, vt calor fimi, eò quòd calor iste est tempe¬
ratus: Alij, vt calor solis in Ariete existentis,
eò quòd sol habet ibi principatum & exalta¬
tionem suam: quia ibi incipit mediocriter o¬
riri & calescere.
Et propter hoc dixerunt quidam, quòd de¬
bemus incipere sole existente in Ariete, & lu¬
na in Tauro commorante: Quę quidem om¬
nia ad designandum calorem moderatum circam
primam