1343
PHILOSOPH. 129
primam huius operis actionem dicta sunt.
Et quamuis huius lapidis actio vnica sit, sci¬
licet decoctio cum igne naturali, tamen sta¬
tus caloris huius tripliciter variatur: quia pri¬
mò erit ignis moderatus, & durat ad nigredi¬
nem: e etiam donec illa in albedinem con¬
uertatur, quę nigredo durat forte 46. diebus,
vel plus vel minus, secundum studium ope¬
rantis, & regimen fortunae: & iste calor as¬
similatur calori solis ex Ariete labentis in
Taurum. Albedine quadam apparente au¬
geatur ignis gradatim, vsque ad perfectam la¬
pidis exiccationem seu incerationem, & iste
calor assimilatur calori solis in Tauro, discur
reatis in Geminos.
Desiccato verò lapide & incinerato, ite¬
rum fortificatur ignis, donec lapis perfe¬
ctissimè rubeat, & regali veste induatur ab
igne.
Et iste calor assimilatur calori Solis in
Leone. Haec enim est suae dignitatis domus.
Deinde continuetur donec fit venenum.
Tunc enim draco noster in fixatione so¬
lari fulgens, radio coelestium & terrestrium
virtute decoratur. Hinc autem lapis philoso¬
phicus omnia vincens, omnia digerens, qui
corpori cuncta vitia corrigit & emendat. Hu¬
ius nomina multiplicantur secundum mul¬
titudinem colorum apparentium. Nam in re¬
ii