1343
130 SCALA
gimine primo, cum niger est vocatur terra, &
Saturnus, & nominibus omnium nigrorum
& terrestrium corporum. Deinde cum deal¬
batur, vocatur aqua viua, & nominibus om¬
nium aquarum & salium, aluminum, & re¬
rum habentium albedinem. Postquam au¬
tem incitrinatur & sublimatur, & subtilia¬
tur, tunc vocatur aer, oleum citrinum, & no¬
minibus omnium spiritualium & volatilium.
Deinde verò cum rubescit, vocatur coelum,
sulphur rubeum, aurum, carbunculus, & no¬
minibus omnium rubeorum preciosorum pul¬
chritudinem habentium, tàm in lapidibus
quàm in animalibus & plantis.
Hîc notandum, quòd aqua nostra dicitur
Masculus, & terra dicitur Foemina, quae est
spissitudo lapidis, & sic terra fit spiritualis &
aerea, & subtilis, & haec spissitudo siue terra
dicitur aes nostrum & plumbum nostrum.
Oportet ergo ipsum suauiter regere, vt sul¬
phur fiat incremabile, cum aqua, in qua il¬
lud est. Aqua enim ipsum dissoluit, & deal¬
bat. Sed dicunt quidam; quod alterum isto¬
rum, scilicet fex remanentis in fundo, quae di¬
citur fumus, est terra, et alterum quod ascendit
à terra, scilicet à fece, est coelum. Toties ergo
reiterandum est coelum super terram, donec
terra fiat coelestis & spiritualis, & coelum fiat
terrestre, & iungatur cum terra, tunc com¬
pletum