1343
PHILOSOPH. 131
pletùm est opus Et hoc sciendum, quod cum
corpus sit grossum, & spiritus subtilis, vni¬
uersaliter permisceri non possunt, nisi primò
corpus in tantum subtilietur à spiritu, vt ip¬
sum corpus eidem spiritui aequipolleat in
subtilitate, & tunc fit mixtio talis, quam i¬
gnis non separat vel superat, si per mille an¬
nos continuè in ipsum ageret: quia sic per
minima permiscentur, quòd nullo ingenio
postquam sic se inuicèm ceperint, poterint
seperari. Sic enim morietur draco, & sine il¬
lo non, hoc est, nisi cum ipso interficiatur.
Et iste draco, id est, sulphur, extrahitur de cor¬
pore per magisterium, & est nostrum secre¬
tum sulphur. Quando ergò volueris tentare
medicinam, pondus vnius grani tritici super
láminam candentem cupri ponas; & si intrans
cum pauco calore lamina se diffuderit per to¬
tum intus & extrà, est perfectè tingens, & in
igne secum perseuerans est lapis, tunc est per¬
fectus. Et sic patet quòd sunt tria, quae com¬
plent nostrum Elixir quod fecimus: primum
coniungit, duo componunt medicinam. Ita¬
que sunt vno corpore tria iuncta. Sed hoc
notandum, quòd si iterum medicina solua¬
tus, & per omniaregatur vt prius: postea non
erit finis suae tincturae, & constringit poros
lunae efficiens illam ponderosam, & in cae¬
teris corporibus faciet exire spumam & foe¬
ii 2