1343
PHILOSOPH. 135
postquam fuerit in sua magna & excellentis¬
sima perfectione coaptata:
Ad talem vtique & tantam perfectionem
non peruenitur, nisi scala sapientum, quae ex
duodecim gradibus constituitur, primitus
ascendatur.
Primus gradus est calcinatio, quae est la¬
pidis nostri benedicti modulati summa pur¬
gatio, caloris restitutio, humoris innati con¬
seruatio, & solutionis inductio. Et omne
calcinatum in suo genere est fixum. Et sic
sol & luna cum prima aqua calcinantur phi¬
losophicè, vt corpora aperiantur, & fiant spon¬
giosa & subtilia, vt aqua secunda melius pos¬
sit ingredi ad operandum suum opus, quod
est exaltare terram in salem mirabilem, sola
sua virtute attractiua, quae aqua secunda est
ignis non naturalis, cuius virtute fit huius
magisterij complementum. Et hinc loquens
de ignibus Raymun. dicit: Notandum est quòd
hîc iacent contrariae operationes: quia si¬
cut ignis contra naturam dissoluit spiritum
corporis fixi in aquam nubis, & corpus spi¬
ritus volatilis constringit in terram conge¬
latam: ita contrario ignis naturae congelat
spiritum dissolutum, corporis fixi in ter¬
ram globosam, & corpus spiritus volatilis fi¬
xum per ignem contra naturam resoluit, non in
aquam nubis, sed in aquam philosophorum: quia
ii 4