1343
136 SCALA
fixum naturae ignis reuertitur volatile, & cor¬
pus spirituale in spiritum, & humidum fit sic¬
cum, & ponderosum fit leue, & spiritus humi¬
dus, secundum formam aquae nubis, & pon¬
derositatem constrictiuam.
Ignis innaturalis est ignis balnei, vel sunt
quilinij, vel vindemiae, vel equi, vel alius oc¬
casionatus ex abundanti industria.
Ignis autem elementalis est, qui combusti¬
bilibus enutritur, & nutrit flammam. Cogni¬
tis autem eorum ignium arcanis, & verae no¬
strae medicinae principijs, de facili perueni¬
tur ad nostrum magisterium.
Vnde si quaeratur ex quibus fit nostra me¬
dicina: Dico quod ex illis elicitur per artem,
in quibus habitat potentialiter per naturam.
Et secundum Auicennam, ex illis in quibus
perfectio seu propinquitas primae materiae
reperitur, nostra elicitur medicina. Non au¬
tem de imperfectis extraneis, quia imperfe¬
ctum non potest perficere, nec immundum
mundare. Et quia à radice conuenit naturas
extrahere, dicit Aristoteles: Sciant artifices
alchymiae, species metallorum transmutari
non posse, nisi prius reducantur in primam
materiam & formam, quae sunt partes essen¬
tialitatis primariè, & omnibus corporibus
inest scientia. Non tamen sunt cruda operi
nostro necessaria omnino: sed centrum lapi¬
dis phi¬