1343
148 SCALA
in fundo remanet, propriè est pallida, super
quam fit rectificatio nostra, separatoque oleo
ab ista terra, sicut superius, confusè tamen in¬
nuitur, & ab aqua similiter. Iterum oleum per
se distillatur, & tunc quod in fundo remanet,
dicitur ignis, qui interdum dicitur, Terra se¬
cunda. De quibus duabus terris Aristoteles
loquitur, vt puta de terra e igne, quae simul
sunt in album calcinatae: acetiuae, quae duae
sunt aquae, scilicet aqua & oleum. Et aliquan¬
do sumit nomen vnius pro nomine alterius,
vt indigni inquisitores deuient à tramiteve¬
ritatis.
Rursum dicit Aristoteles: Adiunge ei duas
virtutes operatiuas, scilicet aquam & oleum,
rectificando aquam & aerem, rectificabitur
etiam terra & ignis. Hoc ideo addidi pro eo,
quod in praecedenti capitulo de separatione
minus dixi. Et propter eos qui solent libros
deflorare, ne simul in vno capitulo totum or¬
dinatè positum inueniant quod requirunt.
Sed quo ad coniunctionem dico, quòd tres
sunt modi coniungendi, scilicet, dyptatiua, vt
inter agentem & patientem, rarum & densum,
masculum & foeminam, sulphur & Mercurium,
materiam & formam.
Vnde philosophus: Et materia & forma
tantùm continetur generatio naturae. Item
alibi dicit: Sufficit operatori huius artis, re¬
duce¬