1343
150 SCALA
obturato ante dicto humore supposito stare
debet. Et sciendum, quòd nunquam nisi simul
imponitur lemen in matricem, & in continen¬
ti clauditur matrix, quousque producatur in lucem
Et cum steterit in eclipsi, videlicet per quin¬
que menses, tenebrositate recedente, & lumi¬
ne claro superueniente, calor augeatur tem¬
peratè, & sic maximè diebus abstinentiae, quo¬
usque Sol refulgens oriatur: & ex tunc in ca¬
lore tripio nutriatur continuè, eo quòd tunc
non timet poenas certantis ignis.
Et sic est corpus causa retinendi aquam,
& aqua saluandi oleum à combustione, & o¬
leum causa retinendi tincturam igneitatis, cau¬
sa apparentiae coloris: sicque conabitur spis¬
sum retinere subtile, & conabitur anima pu¬
gnare cum igne, & ipsum pati, & conabitur
spiritus submergi, & fundi in corporibus.
Et tunc simile applaudit suo simili, propter
conaupiscentiam adhaerentiae materialis ma¬
ximè & fomae sulphureae. Vnde Vometras
phiiosophus:
Duo sulphura habitant in corpore, tan¬
quam ignis in lignis & lapidibus, quae arte
subtilissima oportet extrahi absque combu¬
stione. Nam qui non differt sulphura duo, &
sulphura, nihil nouit, vno tamen odore opus
incipitur & finitur.
Duplex tamen est modus compositionis:
vna