1343
PHILOSOPH. 155
num, in fine 36. peragitur.
Et sic certum est de his qui de hoc mun¬
do ad purgatorium vadunt, priusquam exa¬
minentur in elementis ad plenum transire
ad paradisum terrestre, vbi est vita cum glo¬
ria, qui est dealbatio prima: cuius nigredo
est, quae non aperit fugitiui ianuam, quia est
aer formalis, sulphurei caloris actione solu¬
tus, & alio corpore extractus: ibidem accipi¬
ens vitam à suo humore, sicut homo ab aere
& terra consequitur, sicut magnes ferrum.
De iure ergo aqua suscipit aquam, sicut natu¬
ram propriam, cuius vis est spiritualis san¬
guis sine quo nihil fit. Conuertitur autem in
corpus, & corpus in ipsam vertitur, id est, in
spiritum. Nam vnde fit corruptio, inde fit vi¬
ta & regeneratio: quia vnde mors oriebatur,
inde vita resurgeret, & mors ei vltrà non do¬
minabitur. Egressio autem animae à corpore
cum spiritu ipsam extrahentem, est quando
alteratum fuerit corpus, & dissolutum pan¬
latim, & paulatim aliquid post aliquid vice
post vicem. Non enim egreditur, & postea in
greditur vna vice: quae quidem partes sunt
despiritu vno, praeter quem non est alius, a¬
nima est ex eo, sed diuersifscatur ab isto spiri¬
tu qui est radix eius ex eo quod acquisiuit si¬
bi à calore igneo: & à rectificatione facta est
alida & humida, in natura sanguinis, et aer