1343
155 SCALA
qui prius erat calidum, siccum, igneum. Et
sic similiter quando extitit calidum & humi¬
dum, intellige, hunc modum cum conuer¬
tentibus in frigido humido, ad calidum hu¬
midum. Similiter quando dicunt: aqua & a¬
quas, intelligunt per hoc vnam aquam, quae
est spiritus ex quo parturient aquae, intelligę
hoc esse verum. Modus est in ijs animabus,
& spiritibus: quoniam masculus & foemina,
& quaelibet pars ingrediens super eos, scili¬
cet corpus & spiritus, & anima, propter quod
dixerunt, corpora, animas & spiritus, quod
verum est & planum, & non obscurum, &
propter multiplicitatem conuersionum, &
statuum ex alterationibus, & morte, & vita,
& generatione, et balneis, & lectuarijs, et nu¬
tritura, nominata est sapientia, et semen mun¬
di. Quia lapis est diuersus ab omnibus lapi¬
dibus huius mundi, in naturis suis et perfectio¬
ne sua, et susceptione nutrimenti & augmenti,
et separationibus suis, quibus nihil naturarum
pręparationum assimulatur, quia est de semine
mundi, multam habens benedictionem: et si
essent, vt opinantur idiotae ex lapidibus suis
et rogenijs, non nominaretur sapientia: cum
neque mortificatio, nec viuificatio sit in eis,
nec desponsatio, nec conceptio, nec prolis ge¬
neratio, nec nutritura, cum sint praeparationes
nostrę, quas nouimus ab animalib. et lapidibus
nostris,