1343
168 SCALA
spiritum, quod commiscentur & liquefiat
per secretum naturae in vase philosophiae. Nam
cum steterint per moram temporis, vincet
fortius eorum, conuertens totum in spiri¬
tum sibi similem: & ipsum cum impotens sit
vinculo suo non stat: coniunge ergo ipsum,
vt generet sibi similem, nec coniungas ad ip¬
sum cum quouis alio, vt se conuertatur, nisi
cum eo, de quo fuit in principio: & ratio est,
quia sulphura cum sulphuribus continen¬
tur, & humiditas similiter cum humiditate.
Nam spiritus conuertens sulphur in spiritum
sibi similem, factus est vterque fugiens, & spi¬
ritus aerei simul in aerem scandentes se dili¬
gunt, vt Hermes inquit: Portauit illum ven¬
tus in ventrę suo. Quia generatio geniti no¬
stri fit in aere, & nascens in aëre sapienter na¬
scitur. Ascendit enim à terra in coelum, ite¬
rumque descendit in terram, conquirendo vim
superiorem & inferiorem. Vnde Arnoldus:
Oportet à terra exaltari filium nostrum ad a¬
erem in cruce: nam sic oportet ipsum pati, &
ita intrare in gloriam suam.
Nonus gradus dicitur Refermentatio.
Quae est duplex, scilicet alba & rubea.
Quorum fermentum Solis est Sol, & Lunae
lumina.
Est autem fermentatio animantis in corporatio