1343
PHILOSOPH. 169
tio, saporis restauratio, odoris inspiratio, en¬
tium suppletio. Et sicut corpora substantia¬
lia & super ignem fixa non possunt suas qua¬
litates manifestare, nec de se viuunt, nec eri¬
guntur nisi beneficio spiritualitatis, primùm
purificentur & viuificentur: sic nec acciden¬
tia spiritualia possunt ostendere suas virtutes
permanentes, nisi cum fixis corporibus prius
vniantur & perpetuantur: tuncque corpus
omplectitur spiritum, docens vigorando i¬
psum contra ignem preliari. Et spiritus cor¬
pus docens ipsum actiuè penetrare grossa, sub¬
liare densa, remeliorare imperfecta & perfi¬
cere, omnibus quoque generaliter corporum
infirmiratibus finaliter mederi. Dicit insu¬
per Auicenna, quòd corpus & fermentum
quod ibi misces, debet esse puluis simplex &
subtilis: non tamen facies omnino eorum mix¬
tionem, donec vtrumque eorum soluatur in a¬
quam, eò quòd in illa specie fit tantùm com¬
mixtio per minima: quia leuius est separare
vinum à terra quàm ab aqua. Sed aqua quan¬
do miscetur cum aqua, recipit aquam tanquam
naturam propriam, quod nunquam separan¬
tur ab inuicem, eò quòd Natura natura laeta¬
tur, & Natura naturam appetit, desierat, conci¬
pit, amplectitur, nutrit, renouat, dirigit, con¬
fortat, dealbat & rubificat.
Fermentum autem praeparare secundum
il 5