1343
170 SCALA
Auicennam, & ipsum abluere, calcinare & sol¬
uere, vt possit coniungi cum subtili opere,
vel corpore, videlicet album cum albo, rubeum
cùm rubeo: fermentum tamen non mutat
puluerem lapidis ad formam aliquam, nisi
suam, verùm dat sibi saporem & odorem, cum
vigore transmutandi alia corpora ad suam na¬
turam. Nam cum conuersa natura sit, fit v¬
numquodque cum singulis, cuius complecti¬
tur essentiam primitus, eò quòd quousque for¬
mentur ad omnem formam suscipiendam, semper
aptatur ad solutionem: igitur ponunt solutio¬
nem, & huic solutioni dant diffinitionem. sic
autem fermentum quarta pars aeris nostri.
Et sciendum, in qualibet tinctura plus esse
millesimam partem tingens in liquida sub¬
stantia, quàm in sicca, vt patet in croco cùm
ponitur in liquorem. Vnde fermentum re¬
ducit sibi appositum ad sui naturam, colorem
& saporem ad omnem modum, videlicet de
potentia ad actum. Nam confectionem de¬
albat, seu multiplicat, spiritualitatem corro¬
borat, combustionem annihilat, tincturam
continet ne fugiat, corpora leuiat, & se inui¬
cem facit ingredi & coniungi, quod finis est
operis, sine quo Elixir non peragitur, quem¬
admodum pasta sine fermento non fermen¬
tatur, quod dicitur fermentum fermenti, &
coagulum coaguli.
Et scien¬