1343
186 LVDVS
fectum. Ideo Fledius philosophus dicit: Cum
homo sit dignissimum creaturarum, cuius
gratia & amore omnia sunt condita, eidemque
subiecta. Et illud cuius corpus non recipit
extimationem; quoniam in eo est quod sa¬
nitatem iuuentutemque conseruat morbos
atque languores ab homine & metallis re¬
pellit, & omnem superfluitatem consumit.
Et hoc totum operatur nostrum Elixir super
omnes Galeni, Hippocratis, Auicennę, & alio¬
rum philosophorum medicinas, potationes
& confectiones quascunque: etiam lepram ab
homine repellit. Hinc dicit Albertus in suis
Minerallbus. Maxima virtus est in quolibet
homine, & maximè in capite, inter dentes, ita
quod insepulchris antiquorum mortuorum
inter dentes aurum in granis minutis & ob¬
longis saepius inuentum fuit tempore no¬
stro. Quia quod non posset esse nisi in homi¬
ne esset ista virtus mineralis, quae virtus mi¬
neralis est in nostro Elixiri. Et ideo dicitur
quod lapis in quolibet homine. Et Adam
portauit secum de paradiso, ex qua materia
in quolibet homine lapis noster vel elixit
eliciatur. Hinc dicit Arnoldus, quòd nun¬
quam fuit intentio philosophorum, quòd la¬
pis noster esset de principijs mineralium, sci¬
licet argenti viui fixi, & sulphuris. Sed in cor¬
poribus perfectis, in quibus est perfecta com¬
nixtio, argentum viuum fixi, & sulphuris viui
optimi.