1343
PVERORVM. 187
optimi. Cum corpus commiscentur cum spi¬
ritibus fit vnum cum eis, ita quod nunquam
ab inuicem separantur, quemadmodum aqua
commixta aquae: quoniam omnia ad natu¬
ram suae homogenietatis sunt redacta. Nam
philosophi non dixissent, nisi corpora ver¬
terentur in non corpora, nihil in hac arte ef¬
fici. Notate bene haec verba, signate my¬
steria: Quoniam in hoc opere declaratur,
quod sit lapis noster, cum principium om¬
nium philosophorum sic dissolueret lapi¬
dem. Si enim lapis noster esset de primis
principijs mineralium, oporteret ipsum sub¬
simare, calcinare, figere, & demum soluere.
quod est omni philosopho contrarium. Vn¬
de dicunt, nisi corpora fiant in corporea & e
conuerso, nil operamini. Ergo conclusiuè
dicendum, principium operis nostri est dis¬
solutio lapidis nostri. ratio, quia corpora so¬
luta ad naturam spiritus sunt redacta, & ma¬
gis fixa. Nam solutio corporis est congela¬
tio spiritus.
Vnde Anaxagoras philosophus, lapis no¬
ster est sol sublimatus, & conuersus in ma¬
xima virtute minerali. Vnde Liliator dicit:
Ex hoc auro e gemma nostra ex puro auro
multa emimus. Alphidius philosophus dicit:
Congelate argentum viuo. cum corpore Magne¬
siae. Non intellexerunt philosophi argen¬
tum viuum quod videtur, nec magnesiam,