1343
PVERORVM. 189
ne est. Cuius gustus dulcissimus, licet eius
natura sit acuta. Odor enim eius, ante con¬
fectionem est grauis & foetidus, & à corpo¬
re mortuo tollit odorem. Etiam odor eius
est malus, & assimulatur odori sepulchro¬
rum. Nec ergo noui alium lapidem qui huic
assimilatur in effectu. Et in isto lapide con¬
tinentur quatuor elementa, & assimila¬
tur mundo & mundi compositioni, nec in
mundo alius reperitur lapis pro nostra arte.
Et quicunque alium lapidem pro nostro
opere quaesierit, eius intentio omnino fru¬
strabitur.
Qualiter lapis noster debet cognosci
per circumstantias.
Et si modo non intelligitis lapidem, nun¬
quam eum intelligetis.
Hali philosophus & rex in Turba dicit, La¬
pis noster inuenitur in omni tempore, in
omni loco, & apud omnem hominem, etc.
Arnoldus de Nova villa dicit: Firmiter teneas
quòd expensae nostrę nobilissimę artis, non
excedunt precium duorum aureorum, in pri¬
ma sua emptione, id est operatione. Opor¬
tet tamen ipsam medicinam diutius assue¬
scere super ignem, sicut puer super vbera ma¬
tris enutritur.
Idem Arnoldus dicit: Tres esse mineras
in quibus lapis noster extrahendus est. Ex
quo