1343
198 LVDVS
quolibet vegetabili potest argentum viuum
elici, & emanere, quod in se habet quatuor
elementa, à quo potest fieri lapis phisicus.
Ab alio verò non. Veruntamen scias, quòd
Deus creator altissimus creauit naturali¬
ter tres Mercurios principales, & excel¬
lentissimos. in mineralibus est vnus, scilicet
solis & lunae.
Et in vegetabilibus, id est inter vegetabi¬
lia est alius, scilicet in vite. Tertius in anima
libus. id est, inter animalia, scilicet in eptate.
Ex his ergo tribus Mercurijs elicitur.
Mercurius viuus, quem philosophi quae¬
runt, habentem in se quatuor elementa, & qua¬
tuor colores. De quo argento viuò sumi¬
tur, & praecipuè fit lapis philosophorum.
Melius enim argentum viuum siue minerale.
siue vegitabile, siue animale est illud, quod
est aureum & clarum. Et tale argentum vi¬
uum est assumendum pro nostro lapide, quia
color eius est sicut ventus in ventre suo, vt
dicit Hermes.
De uase siue ouo philosophorum, in quo la¬
pis noster ponendus est, ut igne &
artè perficiatur.
Morienes. Si antiqui sapientes quantita¬
tem vasis non inuenissent, in quo lapis no¬
ster poneretur, nunquam ad huius magiste¬
rij perfectionem peruenissent.
Hinc