1343
PVERORVM. 191
Hinc dicit rex Hali: Cognosce modum
siue gradum vasis nostri operis, quod vas
est radix, & principium nostri magisterij. Et
idem vas est tanquam matrix in animalibus,
quia in eo generant & concipiunt genera¬
tionem pariter & nutriuntur. Ideo nisi vas
nostri magisterij idoneum sit, totum opus
destruitur, nec lapis noster producit effectum
generationis, quia non inuenit vas generatio
ni aptum. Hinc dicit loannes Austri philoso
phus: Sufficit tib lapidem in nostro vase se¬
mel ponere, &t claudere quousque totum con¬
pletur magisterium. Quod autem amplius
ést. à malo est, quia propter superfluum pro
culdubio argentum viuum, non vertitur in ru
beum, nec in album. Totum ergo residuum
ad artis occultationem in eo ponitur.
Verbi gratia: Ad generationem hominis
anima vegetabilis nunquam nisi semel im¬
ponitur materia seminis. Si autem secunda
vice imponeretur, tunc vnum destrueret reli¬
quum, puta propter sanguinis cruditatem,
vel aëris ingressionem, aut matricis super¬
bundantiam. Et ideo mulieres se multis &
arijs viris exponentes, rarò concipiunt. Si
verò concipiunt, pariunt abortum. Quia si
cruda coctis, indigesta digestis supponuntur,
foetum non nutriunt, sed occidunt. Ratio est
qauia foetus de menstruali semine tantum nutri¬
tur, & crescit vsque dum ad lucem producitur.