1343
192 LVDVS
Et ideo rex Hali de vase nostro loquens
dicit: In vase nostro fit passio, & ideo ad men¬
suram vnius librę ponatur, & non plus, quia
in lapide nostro sunt venti inter nostrum vas
& materiam lapidis contenti. Qui si non be¬
nè fuerint obstructi euadunt, Et sic magiste¬
rium annihilatur. Morienes dicit: Accipe
quum, id est, vas, & igneas, percute gladio,
animamque eius recipe: haec enim est clau¬
sura. Philosophus dicit: Conserua vas, & li¬
gaturam eius, vt sit potens in conseruatione.
Nam aqua quae prius erat in terra, & fugere
nequibat, redijt iam ad superiora vasis à sua
terra: & sic terra pariet aquam mediante igne,
quae prius erat in suo corpore, id est, terra.
Albertus Magnus de Generatione nostri la¬
pidis sic dicit. Locus est principium gene¬
rationis, & locus generat locatum per pro¬
prietates caeli, quae proprietates influuntur,
ei per radices stellarum. Et quod ibi virtutes
elementales & coelestes faciunt in vasis na¬
turalibus, hoc idem faciunt in vasis artificia¬
libus. Si tamen artificialia bene formantur
ad modum naturalium. Hic dicit Plato,
Sicut per motum firmamenti fit reuolutio
elementorum, per quam reuolutionem cor¬
pora subtilia nituntur superius ascendere, &
id quod ponderosum est manet inferius: sic
quoque est in opere peritorum alchimico¬
rum. Necesse ergo bene munire vas, per quod
totum