1343
PVERORVM 193
totum firmamentum in circuitu suo reuo¬
luitur. Nam id quod quaeritur in nostro ope¬
re, est illud quod prouenit ex elementis.
Hermes dicit: Vas philosophorum est
aqua eorum. Nota sub vegetabilis Mercu¬
rius materiam & spiritus ex sua visconsitate
continens & conseruans.
Ad cognoscendum quae intrant
ad opus & magisterium
nostrum.
Morienes dicit: Scitote quòd martirisan¬
do in opere corpora mineralium & spiri¬
tuum, scilicet sulphur, Arsenicum, Auripi¬
gmentum, &c. quae nota sunt vulgo, & nil
penitus in eis reperiunt. Sed opus no¬
strum e philosophorum est valde honorabi¬
le. Hinc Iacobus philosophus: Claret quod
opus nostrum sit compositum ex corpore,
spiritu & anima, & non de spiritibus mine¬
ralibus, puto argentum viuum, sulphure, ar¬
senico, vel sale armoniaco, quia omniam illa
vana sunt inutilia: & propriè non sunt spi¬
ritus, nisi aequiuocè, sed potius sunt corpo¬
ra, licet conuertuntur in fumum. Et in se
nullam habent constantiam. Et ideo non
possunt esse radix in nostro opere bene¬
dicto, nec per se, nec cum aliquo
adiuncto proficiunt, nec
prosunt.
nn