1343
196 LVDVS
quodlibet, sed determinatum ex suo deter¬
minato: Quia nulla fit generatio nisi ex con¬
uenientibus in natura.
Item Arnoldus dicit de operationibus
& effectibus elementorum: Terra desiccat
& figit, aqua mundat & abluit: aer verò &
ignis faciunt fluére & tingere. Ideo oportet
quòd sit aqua multa, aer multus: quia multi¬
tudò tincturae tanta erit, quanta fuerit aeris
multitudo: aqua enim purgatiuum est, & cau¬
sa efficiens claritatem totius corporis & me¬
dicinae. Hinc est quod frequens destillatio
est elementorum ablutio. Et sicut aqua con¬
iungitur aeri, sic terra igni. Nam terra calci¬
nata ignita est, & ei praedominatur ignis: a¬
qua etiam est congelata, & inspissata cum
terra & aere. Et quamuis sit vna & eadem
substantia, habens diuersos effectus confor¬
mes elementis: ideo etiam aqua nostra vel
lapis noster diuersis appellatur nominibus.
Nam aqua duo operatur in terra, nam lauat
eam & tingit: in quantum lauat, dicitur aqua:
in quantum tingit, dicitur aer. Primò sepa¬
ratur aqua, deinde aer: ignis verò qui est com¬
iunctus aeri, calorem augmentat & conso¬
lidat, & superfluam humiditatem tollit ipsi¬
us aquae. Deprimit & compactum facit il¬
lud, quod est rarum & molle.
Item ignis & aer conueniunt in qualita¬
te, ideò vix ab inuicem separantur: Ideò
etiam