1343
PVERORVM. 297
etiam simul depurantur vt aqua. Cum ergo
primò cum leui igne aqua mundatur, aer ve¬
rò & ignis difficilius e vltimò separantur à
terra, quę terra postquam calcinata est, qua¬
si vt ignis sicca remanet. Item aer melior est
quam aqua, quia licet aqua abluit terram &
dealbat, facies matrimonium tincturarum:
tamen aer tingit terram, & infundit ei ani¬
mam & fusibilitatem. Et nota bene quae di¬
xi, & habebis ex opere tuo lapidem ad aquam
& terram solum, & vtaris lapide sicco ad i¬
gnem & aerem tantum, aer sanè est oleum,
tinctura, sol, anima & vnguentum philoso¬
phorum, quod totum perficit magisterium.
Aer est aqua tincta, & eius tinctura est ignis.
quoniam ipsa aqua est corpus, & aer est spi¬
ritus deferens ignem. Oleum verò est simi¬
litudo animae in corpore existentis, quod
oleum nunquam extrahitur de corpore ni¬
si mediante aqua per longam decoctio¬
nem ignis. Nam aqua est spiritus extra¬
ctus. Oleum est sicut anima in corpore, &
non aliud.
Item Arnoldus iterum de effectibus
quatuor elementorum dicit.
Aer nutrit ignem sicut aqua terram nutrit.
Nam ignis viuit ex aere, & aer viuit de ele¬
mento aquae, & aqua de elemento terrae.
nn 3