1343
198 LVDVS
Fige ergo terram & aquam vt aer possit fi¬
gi in aqua, quoniam si aquam bene occidi¬
sti, omnia elementa occidisti, & mortua sunt.
Verumtamen est quod aqua minime surgit
flne terra, & nunquam consurgit sine corpore
fructus, in quo dum moritur semen; fru¬
ctum dare potest, quoniam terra manet in
se fixa, ideo etiam secum figit & retinet alia
elementa. Aqua verò cum sit frigida & hu¬
mida mundat terram; & constringit, quo¬
niam frigidum & humidum est siccitatis
constrictiuum. Verumtamen est quod hu¬
midum cito recipit impressionem & cito
dimittit, siccum autem grauiter recipit im¬
pressionem & grauiter dimittit. Idcirco hu¬
midum & siccum ad inuicem complectun¬
tur & contemperautur, & adipiscitur sic¬
cum ab humido per partium continuatio¬
nem: ideo faciliter impressionem recipit &
acquirit humidum à sicco, vt firmiter tene¬
at impressionem; & omnem ignem patitur.
Vnde propter humidum prohibet siccum
à sua seperatione, & propter siccum prohi¬
bet humidum à sua fluxibilitate: aer verò
circundat aquam, clarificat & rubificat ter¬
ram & tingit ipsam, vt apta sit ad extensio¬
nem & fusionem. Ignis autem totum com¬
positum maturat, subtiliat & rubificat, &
aerem perungit, & consolidat, terrae & a¬
quae frigiditatem constringit, & ad melio¬
rem.