1343
200 LVDVS
substantiam, sed bene secundum virtutem:
quoniam aliquod purum & simplex elę¬
mentum non inuenitur nisi in sua sphęra tan¬
tùm. Verumtamen est quod elementorum
qualitates actiuae & passiuae, secundum ali¬
quam praedominationem possunt à se inui¬
cem separari & partiri, vtputa dum separa¬
tur aqua viscosa & eius substantia, in qua prae
dominatur frigiditas, tunc dicitur quòd se¬
paratur aqua. Dum verò separatur substan¬
tia magis depressa in qua dominatur calidi¬
tas, tunc dicitur quod separatur aer & ignis,
vel substantia aerea & ignea. Qui hoc ca¬
pere potest capiat, & qui non, de scientia
& arte se minimè intromittat. Ergo con¬
clusiuè dicendo: Aqua nostra extrahitur à
substantia manus, & non ex alia, eo quod in
eis maior tinctura. De terra verò non curo
cuius sit coloris, vel substantiae, donec illa
fuerit subtilis, clara, atque fixa, &c.
De uera putrefactione philosophica
nostri lapidis.
Arnoldus in suo Rosario dicit: In ope¬
re nostro putrefactio est necessaria, quia nun¬
quam fit aliquid natum, vel crescens, nec ani¬
matum, nisi post putrefactionem. Quia si pu¬
tridum, non fuerit, fundi non poterit, nec
solui. Etsi solutum non fuerit ad nihilum
redigetur.