1343
PVERORVM. 201
redigetur. Nostra ergo putrafactio non est
sordida nec immunda, sed est commixtio a¬
quae cum terra, & terrae cum aqua per mini¬
ma, donec totum corpus fiat vnum. Hinc di¬
cit Morienus philosophus: In putrefactione
nostri aeris spiritus vniuntur cum corpore,
& desiccantur in illo. Et nisi aqua cum terra de
siccaretur, non apparerent colores. Etiam
putrefactio nostra nil aliud est, quàm morti¬
ficatio humidi cum sicco. Et nostra putrefa¬
ctio non fit absque humido & sicco, eo quod
terra in siccitate continetur, nec per se surge¬
re potest ratio: quia non possunt grauia supe¬
rius ascendere: nec leuia cum grauibus infe¬
rius manere, & detrudi sine suo consortio,
sed vtrumque est initium & finis alterius.
Hinc dicit Hali rex: Scias quòd nisi sublima¬
ueris corpus quousque fiat aqua, aqua in toto
non putrefiet: nec poterit congelari, nisi per
ignem. Nam ignis commixtionem nostri la¬
pidis congelat. Et similiter soluimus corpo¬
ra, vt caliditas adhaereat profunditatibus eo¬
rum. Et sic solus ignis mutat aquam & terram
à suis naturis & coloribus.
Qualiter aqua nostra à sita natura
denigratur, audi Iohannem
Austrum.
Iohannes Austri dicit: Aes quidem nostrum
primo de quanto magis coquitur, de tanto
nn 5