1343
PHILOSOPH. 233
Prima verò differentiarum proprietas est
ipsa Oleagineitas, dans in proiectione vni¬
uersalem fusionem & apertionem medici¬
nae. Nam primum quidem necessarium est
post proiectionem medicinae, est ipsius me¬
dicinae subita & conueniens fusio, quae cum
oleagineitate naturali perficitur & inuiscę¬
ratur.
Secunda est materię tenuitas, siue ipsius
subtilitas spiritualis, tenuis siue fluens infu¬
sione ad instar aquae, penetrans in profun¬
dum rei alterabilis. Quia secundò post fusio¬
nem medicinae, necessaria est ingressio eius
immediatè.
Tertia est Affinitas siue vicinitas, inter E¬
lixir & rem transmutandam, dans inhaeren¬
tiam in obuiationem sui similis & retentio¬
nem. Quia tertiò post medicinae ingressio¬
nem, immediatè adhaerentia conueniens est
& necessaria.
Quarta est radicalis Humiditas & ignea,
congelans & consolidans partes retentas cum
adhaerentia sui similis, & vnione omnium
partium consimilium inseparabiliter in ęter¬
num: quia quartò post adhęrentiam, oportu¬
na est partium consolidatio sua radicali hu¬
miditate viscosa & necessaria.
Quinta est Puritas & claritas mundifica¬
ta, dans splendorem eminentem in combu¬
stione existenti, non adiunctis post consoli¬
pp 5