1343
234 ROSARIVM
dationem partium putrificatarum quae re¬
linquuntur, quod ignis agens actualis habeat
comburere omnes superfluitates extranea
non consolidatas: quare sequitur putrefa¬
ctio immediatè, & est necessaria.
Sexta est Terra figens, temperata, tenuis,
subtilis, fixa, incombustibilis, dans fixionis
permanentiam, in solutione adhaerens, secum
stans & perseuerans contra ignem: quia sex¬
tò necessaria est fixio post purificationem &
oportuna.
Septima est Tinctura dans colorem splen¬
didum & perfectum, album & citrinum in¬
tensum, dans lunificationem & solificatio¬
nem rerum transmutabilium: quia septimò
post fixionem necessarius est, & vltimus co¬
for tingens seu tinctura, colorans materiam
conuertibilem in verum aurum vel argentum
cum omnibus suis differentijs certis & notis.
Calidius philosophus de aqua nostra di¬
cit: Est enim ignis quia omnia comburit &
terit. argentum viuum est acetum. Vnde So¬
crates in Turba dicit: Prima vis est acetum,
id est argentum viuum. Vnde Turba: Si cor¬
pus absque aceto super ignem ponatis com¬
puretur, id est, absque argentò viuo. Turba
dicit: Est acetum acerrimum quod facit
corpus merùm sine quo nul¬
lus color venit.
Nota