1343
PHILOSOPH. 237
tur cum suo corpore, & vnum fiant, & habe¬
bis intentum. Sapientes autem multa nomi¬
na illi imposuerunt, sed tu considera illam so¬
lam rem, quę argento viuo & corporibus ad
haeret, & habebis scientiam veram. Sed vt
non erres, scias quid sit adhaerere in corpori¬
bus. Aliqui dixerunt, quòd argentum viuum
vulgi adhaeret in corporib. quod est falsum.
Putant enim se intelligere capitulum Gebris
de argento viuo, vbi dicit: Cum in rebus cae¬
teris exquirentes, non inuenimus inuent o¬
ne nostra rem aliam magis quàm argentum
viuum corporum naturis amicari, &c. Hoc
autem totum intelligendum est de argento
viuo philosophico. Ipsum enim solum adhae¬
ret in corporibus, & nullam aliam rem inne¬
nire potuerunt philosophi antiqui, nec mo¬
derni inuenient aliam rem, quae corporibus
adhaeret, nisi argentum vinum philosophi¬
cum. Quoniam argentum vulgare non ad¬
haeret in corporibus, imò corpora adhaerent
ipso argento viuo. Et hoc est verum per ex¬
perientiam, quia si coniungitur argentum
viuum vulgi cum aliquo corpore, argentum
viuum manet in natura propria, aut re cedit,
& non vertit corpiis in suam naturam: & i¬
deo non adhaeret corporibus, sed corpora
adhaerent sibi. Et propter hoc multi sunt de¬
cepti in operando in illo argento viuo vul¬
gi. Quia lapis noster scilicet argentum viuum