1343
238 ROSARIVM
occidentale quod praetulit se auro & vicit il¬
lùd, est illud quod occidit & viuere facit.
Scias ergo quòd argentum viuum coagula¬
tum, mortificatum propria natura, est pater
mirabilium omnium huius magisterij nostri,
& est spiritus & corpus, id est spirituale cor¬
pus, quia sublimatione ascendit. Et hoc est
quod Geber dixit: Consideratio verae rei
quae omnia perficit, est consideratio electo¬
rum purae substantiae argenti viui. Sed ex qui¬
bus maximè haec argenti viui substantia eli¬
ci possit, solet quaeri. Et nos respondentes
dicimus, quòd in his in quibus est, ex illis eli¬
citur. Ergo fili considera, & vide vbi sit illa
substantia, & istam accipe & non aliam, si per¬
uenire desideras ad verum intellectum, etc.
Dico tibi in charitate Christi, quòd nullo
modo inuenire potuimus, nec philosophi si¬
militer inuenire potuerunt aliquam rem per¬
seuerantem in igne, nisi solam illam vnctuo¬
sam humiditatem perfectam non cremabi¬
lem. Et illa quando est pręparata vt oportet,
omnia corpora quae tangit, ducit ad verissi¬
mum solare complementum, & super omnis
corpora, & maximè lunam.
Radix artis, est sapo sapientum, & est mi¬
nera omnium salium, & dicitur sal amarum:
quia oritur de minera maris, & est acutior
omnibus salibus in suo genere, quia est mi¬
nera, & cum eo calcinantur corpora & spiri¬
tus