1343
PHILOSOPH. 259
& hoc continuò, donec per partes aquae ap¬
posuisti, & maxima pars terrae fuerit soluta.
Auicenna, Quod fit spirituale in vase sur¬
sum ascendit. Quod verò spissum & grossum
in vase remanet deorsum. Et nisi corpus ita
deni graueris & destruxeris, doneę aqua non
vult misceri ei, vel recipi à terra, nihil conse¬
queris. Nam, quando fit puluis spiritualis in
vase, manet deorsum. Ideo nisi omnia vertas
in puluerem spiritualem nondum eam contriui¬
sti. Et quod facis in albo corpore, fac & in ru¬
beo: quia hęc medicina est in essentia vna, &
in modo agendi similiter vna. Versus.
Aes in aquam puram nil plus perficere cura,
Tinctura gymine rebus fixis in igne.
Soluitur in igne rata, lapis est aqua fixa gelata,
Quum redit in formam primum sic percipe normam,
Tunc erit aes nostrum lapis instar philosophorum.
De sale philosophorum.
Tres sunt lapides, & tres sales sunt, ex
quibus totum magisterium consistit: Scili¬
cet mineralis, plantalis, & animalis. Et sunt
tres aquae; scilicet Solaris, Lunaris, & Mer¬
curialis. Mercurius est minera Luna plan¬
ta, quia recipit in se duos colores, albedi¬
nem & rubedinem. Et Sol est animalis
quia recipit tria, scilicet constrictionem, al¬
bedinem & rubedinem, & vocatur ani¬
mal magnum. Et Sal armoniacus fit ex eo¬
rr 2