1343
260 ROSARIVM
Et Luna vocatur planta, & sal alkali fit ex
ea. Mercurius vero vocatur lapis mineralis,
& fit sal comune de eo. Item: Quando Philo¬
sophi viderunt rem huius artis dissolutam,
vocauerunt eam, salem armoniacum. Et
quando fuit putrefactum, tunc dixerunt la¬
pis noster est vilis, & in sterquilinio inueni¬
tur. Et multi foderunt, & in stercore operati
sunt, & nil inuenerunt. Et quando fuit in
aquam conuersus habent eum tam diuites
quàm pauperes, & inuenitur in omni loco,
& in quolibet tempore, & apud omnem rem,
cum inquisitio aggrauat inquirentem. Et
quando fuit dealbatus vocauerunt eum ar¬
senicum, & nomine omnis rei albę, & lac vir¬
ginis. Et quando fuit rubeam, vocauerunt
sulphur, lacintum, & sanguinem, & nomine
cuiuslibet rei rubeae.
Gratianus: De omni re potest fieri cinis,
& de illo cinere potest fieri sal, & de illo sale
fit aqua, & de illa aqua fit Mercurius, & de il¬
Io Mercurio per diuersas operationes fit sol.
Arnoldus: Cinis vero iste fusione caret:
qualiter autem ingrediatur vt tingat, certè
liquefactio sibi redditur, siue sudor, per mo¬
dum à Philosophis traditum. Quis ergo mo¬
dus est ille, est ne in aquam soluendo. certè
non: quoniam Philosophi non curant de
aquis tangenti adhaerentibus, & huiusmodi
humiditatibus.
Philoso¬