1343
PHILOSOPH. 261.
Philosophus: Quicunque vult corpora
& spiritus alterare, & mutare à sua natura,
oportet vt prius reducat ad naturam sali¬
um & aluminum, aliter nil faciet: deinde
soluat es.
Philosophus: Salia & alumina sunt, quae
ab operibus nostris fiunt. Vnde Arnoldus:
Qui haberet sal fusibile, & oleum incombu¬
stibile, laudaret Deum. Auicenna ait, Si vis
ditari, praepara sales, donec sint aqua pura:
quoniam sales conuertuntur in spiritum igne.
Sales sunt radices tui operis. Hermes: Om¬
nia salia cuiuscunque generis arti nostrę sunt
contraria, dempto sale nostrę lunariae. Ar¬
noldus, Ratio autem quòd non sit in salibus
seu aluminibus est: quia factus est: qui quae¬
rit à natura quod in ea non est. Philosophus:
Sal metallorum dat soluere Mercurium in
aqua pura sub fimo. Et illud mixtum coa¬
gulatum erit perfecta medicina.
Nota, omne sal bene praeparatum, redit
ad naturam salis armoniaci, & totum secre¬
tum est in sale comuni praeparato. Nota:
Vitriolum Romanum habet naturam lapidis
metallorum, & est calidum & siccum. Item:
Alumen videtur esse Mercurius coagulatus,
sed deficit à suo complemento, calidum &
humidum: & dicitur compar vnius, id est Mer¬
curius. Qui ergo scit salem & eius solutionem,
ille scit secretum occultum antiquorum
rr 3