1343
PHILOSOPH. 26
Arisleus in visione.
Coniunge ergo fil ium tuum Gabricum dile¬
ctorem tibi in omnibus filijs tuis cum sua
sorore Beya, quę est puella fulgida, suauis &
tenera. Gabricus est masculus, & Beya foe¬
mina, quae ipsi dat omne quod ex ipsa est.
O natura benedicta, & benedicta est tua
operatio, quia de imperfecto facis perfectum.
Idcirco non assumas ipsam naturam nisi pu¬
ram, mundam, crudam, amoenam, terream
& rectam. Si verò secus feceris, non prode¬
rit quicquam. Vide quod nil contrarium in¬
tret cum lapide nostro, nisi ipsum solum pò¬
ne. Coniunge ergo seruum nostrum sorori suę
odorifere & inter se filium gignent, qui non
assimilabitur parentibus. Et quamuis Gabri¬
cus fit charior Beyae, tamen non sit generatio
sine Gabrico. Gabrici enim, cum Beya concu¬
bium protinus mortuum est. Nam Beya ascendit
super Gabricum, & includiteum in suo vte
ro, quòd nil penitus videri, potest de eo. Tan¬
toque amore amplexata est Gabricum, quod
ipsum totum in sui naturam concepit, & in
partes indiuisibiles diuisit. Vnde Ma¬
sculinus ait: Versus.
Quae quasi lac fuerat conceptio sanguinem mutat,
Pallida nigrescunt, rubea diffusa litescunt,
Candida mulier, si rubeo sit nupta marito,
Mox complexantur complexaque copulantur.
rr 4