1343
264. ROSARIVM
Per se soluuntur, perse quoque conficiuntur,
Vt qui duo fuerant, vnum quasi corpore fiant.
Vnde Maria soror Moysi dicit. Matrimo¬
nifica gummi cum gummi vero matrimonio,
& fac illa sicut aquam torrentem. Astanus:
Spiritus non coniunguntur corporibus,
donec perfectè fuerint depurati. Et in hora
coniunctionis maxima apparent miracula.
Tunc enim corpus imperfectum coloratio¬
ne firma coloratur fermento mediante, quod
fermentum est anima corporis imperfecti.
Et spiritus mediante anima cum corpore
coniungitur & ligatur, & cum ea simul in co¬
lorem fermenti conuertitur, & fit vnum cum
eis. Basius dicit: In perfecto magisterio la¬
pides non recipiunt se ad inuicem, nisi vtri¬
que prius fuerint mundati, Non enim reci¬
pit corpus spiritum, neque spiritus corpus, ita
quod spirituale fiat corporeum, vel corpo¬
reùm spirituale, nisi prius fuerint ab omni
sorde depurati perfectissimè. Senior: O Sol
tu mei indiges, sicut gallina gallus indiget,
& ego indigeo opere tuo. Alexander in secre¬
tis naturae: Scias quòd nullus natus nasci¬
tur, nisi ex viro & muliere.
Hermes tractatu secundo: Hoc fili no¬
scas, quòd nisi quis sciat ducere, & pręgnan¬
tem facere, & generare species nil fit, nec ali¬
quid peragitur. Si autem hoc fecerit, maxi¬
mae dignitatis erit.¬
Rosinus