1343
PHILOSOPH. 265
Rosinus philosophus, Artis auri arcanum.
fit ex masculo & foemina, quia foemina mascu¬
li vim recipiens lętatur, eo quòd foemina ma¬
sculo roboratur. Alphidius: Fili per fidem
gloriosi Dei, complexio est ex complexione
inter duo luminaria, masculinum & foemini¬
num. Deinde seipsa complectuntur & coe¬
unt, & lux moderna ab eis gignitur, cui nul¬
la lux similis est per totum mundum. Senior:
Ex duabus aquis vnam facite aquam. Si
verbulum meum intellexistis, omne regimen
sub pedibus vestris erit. Rosarius: Opor¬
tet te duas aquas habere, vna est alba, altera
verò rubea.
Senior: Haec aqua est in qua congregatae
sunt potentiae albedinis & rubedinis. Hali,
philosophus & rex Arabiae in suo Secreto di¬
cit: Accipe canem coetaneum, & catulam
Armeniae, iunge simul, & hi duo parient tibi
filium canem, coloris coelici: & iste filius ser¬
uabit te in domo tua ab initio in hoc mun¬
do & in alio. Senior: Seruus rubicundus
candidam duxit vxorem, & in istorum con¬
iunctione vxore grauida remanente, pepe¬
rit filium, qui in omnibus suos genitores ser¬
uauit, & est splendidior & lucidior. Rosi¬
nus philosophus: Hic enim lapis est clauis:
eo namque excepto nihil fit. lapis enim no¬
ster est fortissimi spiritus, amarus & aeneus,
cui corpora non miscentur quousque dissol¬
rr 5