1343
266 ROSARIVM
uatur. Et si verò nomine nuncuparem, insi¬
pientes eum esse non crederent. Arnoldus
Tu qui cupis inuestigare huius artis secretum
cognoscere te oportet primam metallorum
materiam, alioquin tuo labore frustraberis
Rosinus: timur vera natura, quoniam na¬
tura non emendat naturam, nisi in suam na¬
turam. Tres sunt lapides philosophorum prin¬
cipales, videlicet, Mineralis, animalis, & ve¬
getabilis. Lapis mineralis, vegetabilis, ani¬
malis, triplex in nomine, vnus in esse.
Spiritus est duplex, scilicet tingens & prę¬
parans. Albertus: Spiritus praeparans aes
dissoluit, & à corpore magnesiae extrahit, &
iterum ad ipsum corpus reducit. Senior di¬
cit: Et ipse est praeparator & extractor ani¬
mae à corpore eius, & ipse reducit ad corpus
suum. Spiritus tingens dicitur quinta essen¬
ria, quae est vis & anima stans profundans &
penetrans. Vnde liber trium verborum. O¬
portet te extrahere quintam essentiam, ali¬
ter inuanum laborabis, & hoc sine dubio abs¬
que aqua fieri non potest. Secundus verò
spiritus est extra corpus; & est aqueae natu¬
rae, & est tigens corpus in Elixir, vt Turba di¬
cit. Masculus verò hic est corpus; & foemina
haec est spiritus. Arnoldus: Quod spiritus non
alteratur à corpore ita quòd amittat suam vir¬
tutem spiritualem, sed omne corpus altera¬
cur à spiritibus & tingitur. Aristoteles: Nota
te ergo