1343
274 ROSARIVM
modo inspissatur aqua cum terra, & fit con¬
similis terrę indensatę, quia terra spissior est
aqua. Ideo inter solutionem corporis & coa¬
gulationem spiritus non est differentia, nec
diuersum opus in aliquo, ita quòd fiat vnum
sine alio: sicut non est inter aquam & terram
in sua coniunctionem diuersa pars temporis,
quod cognoscitur vel separatur vna ab alia
in earum operationibus. Sicut sperma viri
non separatur à spermate mulieris in hora
sui coitus: sic e earum vnus est terminus, v¬
num factum, & vna & eadem operatio in si¬
mul cernit super ipsa duo.
Ideo dicit Merculinus:
Rerum mixturam coitum vocat & genituram,
Semina miscentur quasi lac, quae mixta videntur.
Secundum est conceptio, cum terra in ni¬
grum soluitur puluerem, & incipit aliquan¬
tulum de Mercurio secum retinere: tunc e¬
nim agit masculus in foeminam, id est azoth
in terram. Ideo dicit Arisleus: Masculi ad in¬
uicem non gignunt, nec nulieres concipi¬
unt. Generatio enim est ex maribus & foemi¬
nis, & maximè ex composito.
Maribus namque ducentibus foeminas na¬
tura gaudet, & fit generatio vera: natura au¬
tem alienae naturae ineptae coniuncta, nullam
veritatem gignit spermatis. Hoc est quod
Merculinus dicit:
Quiquasi lac fuerat conceptio sanguinem mutat,
Pallida