1343
PHILOSOPH. 275
Pallida nigrescunt, rubea diffusa litescunt.
Arnoldus: Quicunque color post nigredi¬
nem apparebit, laudabilis est in Turba phi¬
losophorum. Et cum videris materiam tuam
denigrari, gaude: quia principium est operis.
Idem: Combure ergo aes nostrum igne leui,
sicut ouorum nutrix, donec corpus consti¬
tuatur, & tinctura extrahatur. No autem ex¬
trahas eam totam simul, sed per parum & pa¬
rum egrediatur omni die, donec in longo con¬
pleatur tempore.
Ego sum nigrum albi, & rubeus albi, & ci¬
trinus rubei, & certè veridicus sum & non
mentiens. Et scitote, quòd caput artis est cor¬
uus, qui in nigredine noctis & diei claritate
sine alis volat. Ex amaritudine namque in
suo gutture existente, coloratio accipitur, à
suo vero corpore rubor, ac suo dorso mera
aqua accipitur. Intelligite ergo donum Dei,
& recipite, & ab omnibus celate insipienti¬
bus. De cauernis namque metallorum oc¬
cultum est, cuius lapis est mirabilis & ani¬
malis, color splendidus, mons sublimis, &
mare patens. Etenim confitemur, quòd in la¬
pide philosophico post veram mundisica¬
tionem, maior pars est argentum viuum. Et
propter hoc non comburitur, nisi per acci¬
dens. Et est illud verbum preciosissimum.
Hoc autem totum factum est à natura, & non
ést credendum quòd hoc facere sit possibile
ss 2