1343
282 ROSARIVM
ergo denigrat terram ad propositum perue¬
niet, & bene habebit. Arnoldus: Verùm
cum primum denigratur, clauem operis di¬
cimus esse, quoniam non fit absque nigredine:
nam ipsa tinctura quam quaerimus, qua in
quolibet corpore tingamus, Quae quidem
occulta fuit in suo ęre, quemadmodum anima
in humano corpore. Speculum: Ideo charissi¬
me fili, cum in opere fueris, fac vt in principio
habeas colorem nigrum, & tunc certus eris
quòd putrefacis, & viam rectam procedis.
O natura benedicta, & benedicta est tua
operatio, quia de imperfecto facis perfectum
cum vera putrefactione quę est nigra & ob¬
scura. Postea facis germinare nouas res &
diuersas, eum tua viriditate facis diuersos
colores apparere. Ista nigredo nuncupa¬
tur Terra, quę fit leui decoctione totiens rei¬
terata, donec nigredo superemineat. Et sic
habes duo elementa, primò aquam per se,
dehinc terram ex aqua. Nam vt dicit Auicen¬
na in titulode Humoribus: Calor agens in
humido corpore, primo generat nigredinem,
vt est videre in calce quae apud vulgum fit.
Ideo dicit Menabdes: lubeo posteros facere
corpora non corpora per dissolutionem, &
incorporea corporea per suauem decoctio¬
nem, in qua summe cauendum est ne spiri¬
tus conuertatur in fumum & euanescat per
nimium ignem. Vnde Maria dicit: Cu¬
stodi