1343
PHILOSOPH. 283
stodi ipsum, & caue ne fugiat aliquid in fu¬
imum. Et sit mensura ignis caliditas solis
Iulij, quatenus ex sui & longa decoctio¬
ne inspissetur aqua, & fiat terra nigra.
Sic ergo habes aliud elementum quod est
terra, & tantum denigredine pro modo
sufficiat.
Stephanus Philosophus: Aperi oculos
tuos & cor tuum, audi & intellige, osten¬
dam & dicam tibi verba intelligibilia, quae
scire poteris si fueris de intelligentibus.
Scias quòd ex homine non exit nisi homo:
sic ex quolibet animali sibi nascitur simile.
Videmus tamen aliquas res natas à radici¬
bus suis dissimiles, quia videmus res haben¬
tes tales generatas ex non habentibus alas.
Videmus etiam & scimus res aliquas, quas
homines nesciunt, de quibus egreditur na¬
tura, quam scimus quod sufficit nobis, &
ignoratur, quia sunt res profundae: etsi quae¬
ris de eis, forsitan subtus terram sunt. Et
scias quòd de ista natura minerali fit ars non
de alio.
Auicenna: Cognosce ergo radices mine¬
rales faciens exeis opus tuum. Aristoteles
secundo de Anima, Naturalissimum & per¬
fectissimum opus, est generare tale quale
ipsum est, vt planta plantam, capra capram.
Idem: Opera artis alchimiae nil in ipsa
proficeret, nisi apparentes naturas absque