1343
284 ROSARIVM
errore cognoscere. Hermes: O aqua for¬
ma permanens regalium creatrix elemen¬
torum. O natura maxima naturarum crea¬
trix, quae naturam contines, & mediocriter
natura superat, quae cum lumine venit & cum
lumine genita est.
Ex Lucidario Arnoldi.
Dixerunt aliqui, quòd in opere Lapidis
apparent omnes colores qui in toto mun¬
do excogitari possunt. Hoc est sophisma phi¬
losophorum, cum non appareant nisi qua¬
tuor principales. Et quia ex eis omnes alij
trahunt originem, ideo dixerunt omnes co¬
lores. Etsi tibi non apparent omnes colo¬
res non cures, dummodo possis elemen¬
ta segregare. Nam citrinitas coleram signifi¬
cat adustam & ignem, rubedo sanguinem &
aerem, albedo flegma & aquam, nigredo me¬
lancoliam & terram. Vnde Hortulanus ait:
Quatuor habens colores, quatuor elemen¬
ta sunt. Scias tamen quod dicti colores ap¬
parent in nostra dissolutione.
Quaero in quanto tempore possit fieri
hic lapis benedictus: ad quod respondetur
quòd quidam author Philosophus Lilius te¬
statur, magisterium suum fecisse in octo die¬
bus, & quidam per septem, & quidam per
tres menses, & alij per quatuor, alij per dimi¬
dium annum, & alij per vnum annum. Et
hoc