1343
314 ROSARIVM
tuale factum, quod possit sublimari. Nihil
confert operi nostro, nec vltra requiritur post
praeparationem primi lapidis: quia talis sub¬
limatio non spiritualizat, sed tantùm effectum
spiritualitatis ostendit. Ideo bene dicit ille re¬
galis philosophus Geber: Quia in opere ma¬
gisterij nostri non egemus nisi vnico vase, v¬
na fornace, vnaque dispositione, quod intelli¬
ge, post praeparationem primi lapidis.
Genesis. Ex aqua omnia facta sunt, & super
aquam ferebatur spiritus dei, & principium
generationis hominis ex ea. Hermes: O na¬
tura fortis, naturas vincens & superans, fu¬
sasque naturas gaudere faciens. Geber. Ex¬
pedit huius artis principia & radices princi¬
pales, quae sunt de esse operis non ignorare.
Basius: Sulphur nostrum fortius est omni i¬
gne. Alanus philosophus. Vna res ex omni¬
bus eligenda, quae est liuidi coloris, habens
speciem metallicam, limpidam & liquidam,
& est res calida & humida, aquosa & adusti¬
ua, & est oleum viuum, & tinctura viua, lapis
mineralis, & aqua vitae mirae efficaciae. Ari¬
stoteles: Nuullum tingens venenum genera¬
tur absque Sole & eius vmbra, id est, vxore.
Sublimatio est duplex: Prima est remotio
superfluitatis, vt remaneant partes purissi¬
mae à fecibus elementaribus segregatae, sic¬
que virtutem quintae essentiae possideant.
Et