1343
PHILOSOPH. 315
Et haec sublimatio est corporum, in spiritum
reductio, cum scilicet corporalis densitas tran¬
sit in spiritus subtilitatem.
Secunda. Sublimatio est extractio, quod in
ipsa est de natura quintae essentiae, à fecibus
elementaribus separata. Dico autem quin¬
tam essentiam animam tingentem, ad quam
necessaria est ablutio, vt per eam extrahatur
vnctuositas arsenici, siue natura oleaginosa,
purissimae vnctuositatis, quae ligata est cum
fecibus suis, quę feces non permittunt ipsam
sublimari.
Vincentius de Lapide Elixir.
Vincentius in Speculo naturali, libro pri¬
mo. In corporibus mineralibus ad instar ope¬
rationis naturę conati sunt Alchimistae face¬
re breui tempore quod natura facit in annis
mille, vnde & docuerunt rem quandam face¬
re, quae corpora super quibus proijcitur trans¬
mutat. Haec vocatur ab eis Elixir, & dicitur
lapis non lapis: lapis quia teritur, non lapis,
quia funditur, & currit absque euaporatio¬
ne, sicut aurum, nec est alia res cui proprietas
illa conueniat. Auicen: Elixir ergo est res quę
proijcitur super majus corpus, & mutat rem
à natura sua in aliam. Fit autem quando mi¬
scetur corpus minus, & spiritus, & elementa,
& fermentum, fitque de omnibus vna confe¬
uu